RHEINGRAVII

RHEINGRAVII
RHEINGRAVII
seu Comites Rheni, illustris in Germania Familia, quae a pluribus saeculis in tractu Rhenano viret. Adelhelmi certe iam circa A. C. 670. mentio fit, qui Auctor esse creditur. Accessit deinceps Comitum Silvestrium, seu Wildgraviorum successio ac titulus. In filiis Ioannis, Ioannae Sarwerdensis mariti, qui exeunte saeculô XV. vivis excessit, rami diversi coepêre. Nam Ioannes quidem Merchingensem seu Kirchburgium procreavit, qui nunc in Ioanne (ad quem Merchinga spectat) atque Georgio Friderico (qui Kirnae seu Kirchburgi habitat) subsistit. Sed Philippus, alter Ioannis ex Ioanna filive, Daunium emisit, qui iterum tres praecipuos plamites habet. Primus est Principum Salmensium seu de Neuville; alter eos complectitur, qui Grumbachii habitant; tertius Daunensium est. De quibus omnibus vide Phil. Iac. Spenerum, Theatr. Nobil. Europ. Part. I. et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • REINGRAVII — vide infra Rheingravii …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”